RECENTATUM Vinum

RECENTATUM Vinum
RECENTATUM Vinum
seu Recens, apud Alexandrum Trallianum, l. 2. et Avitum Viennensem, Ep. 65. et 77. fuit propomatis genus, quod, ut in eô bibendô magis delectarentur, peculiari quâdam arte refrigerabant Romani: sic dictum, quod vinum antiquum musto, vel lixivio, veltoritivo commisceretur, vel quasi renovaretur, ut censet Hieronymus Mercurialis, Variar. Lect. l. 1. c. 7. quod hodieque saepe fieri novimus. Recentare autem veteres Romanos pro renovare dixisse, docet A. Gelius, l. 15. c. 15. Idem Mercurialis vinum Picans et Recens memorat, l. 2. c. 13. aitque, ita populari vocabulô vinum conditum et mixtum appellari, quod picatum Romanisdicitur. Solebant enim illi vasa vinaria pice oblinere, resinamque ipsam vinô commiscere, quod talia vasa non modo gratum quendam odorem impertirent, verum etiam vinum redderent generosius etc. Hinc Recentarium, vas in quod istiusmodi vinum infundebatur: inter vasa et ministeria sacra, apud Auctores laudatos Carolo du Fresne in Glossar.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • PICATUM Vinum — vide infra Recentatum …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Räpps, der — Der Räpps, des es, plur. doch nur von mehrern Arten, die e, ein nur in einigen Gegenden, besonders am Ober Rheine, übliches Wort, einen Beerwein zu bezeichnen, d.i. einen solchen Wein, der zur Verstärkung auf frische Trauben gegossen worden, und… …   Grammatisch-kritisches Wörterbuch der Hochdeutschen Mundart

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”